2 Corinthians 7

Scilicet mentis: quod tunc fit, si timorem Dei sequimur, quia qui sine Deo haec agit, sanctus mundi est, non Dei. Id est carnalis observantiae, et perficientes sanctificationem quae est tantum Spiritus sancti. . Vel ut mecum patiamini, vel ut mecum coronemini. Per jam correctos, invitat alios ad correctionem. etc. Hoc contingit Apostolo dum videt eos proficere pro quibus patitur. Dicit quia in adversis anima quae est in corpore quod patitur, spe futuri quiescit. Hoc intelligitur de apertis inimicis, de falsis fratribus, qui difficilius tolerantur. Vel ab his qui foris sunt, est tribulatio: de his, scilicet fidelibus qui intus, id est in Ecclesia; timores, ne moveantur. Vel de his qui sunt intus, id est in Ecclesia, corpore, non mente: nomine, non homine, id est de falsis fratribus, ut prius. . Quia vidi Titum consolatum in vobis, et ego consolatus sum. prius Hoc dicit ne videatur inhumanus, qui de aliorum tristitia gauderet. Quasi dicat, non me poenitet, sed gaudeo. id est quamvis videam quod Epistola contristavit; unde primum dolui, et me poenituit. Non cum ira quae pejores efficit, sed cum pudore qui corrigit. Satisfactio poenitentiae est causas peccatorum excidere, nec earum suggestionibus aditum indulgere. etc. Dum dolet peccator se detectum. Tristitia secundum Deum facit poenitere in salutem: quia quae ducunt ad salutem, sollicitudinem operantur. Qui poenitet sollicitus est ne denuo peccet, et non se excusat, sed confitetur: quod est se defendere a gehenna: et desiderat reformari, qui scit se per peccatum deformem, et habet zelum bonorum operum, et vindicat in se quod deliquit. etc. Id est, ostendistis puniendo illum qui incestum admiserat, id est gravi peccato illius qui uxorem patris habuit, cui consentiendo inquinati eratis. Ut ille qui incestum fecit. Vel illos tangit quos superius in prima. Epistola injurias et fraudes fratribus fecisse dixit. Et ostendit non magis causa eorum qui peccaverunt scripsisse remitti eis, quam causa Ecclesiae quae omni contumeliam aut fraudem patienti compatitur et indignatur. Et hoc est quod ait: tantum id est fraudem proximo suo, etc. Totius populi sollicitudinem se habere ostendit, ut scilicet injusti emendentur et polluti sanctificentur, et Ecclesiae reconcilientur. Quasi dicat de utroque, id est de correctione vestra et de gaudio Titi. Sed magis abundantius de gaudio Titi sumus gavisi, quia se gaudebat Apostolus non solum de correctis, sed etiam de aliis quos sperabat corrigendos. etc. In corrigendo veritas arguentis apparet, dum qui arguuntur se emendant. Dum enim correcti emendantur, testimonium perhibent arguenti. Verum ergo ostendens Apostolus praedicationem suam, per efficaciam illorum ait: etc. etc. Sancti affectus in omni bono est. . .
Copyright information for VulgGlossa